Content area
Full Text
Nunc est ovandum1, nunc sermone libero laudanda nostra regina Latinae2, quae multos generosius erudire quaerens, Africam Aegyptamque antiquam splendidissime illustravit, non humilis mulier. Adepta gradum Artium Baccalaureae apud universitatem ubi suos cultores scientia coronat3, gradum Philosophiae Doctoris obtinuit apud universitatem colentem Artes, Scientiam, Veritatem.4 Apud universitatem omnibus suadentem ut se novissent, 5 haec femina fuit dux factorum dictorumque6 in studiis classicis et Africanis: ornavit pulvinar doctissimarum dearum deorumque lascivissimorum;7 coluit cor animamque linguae Latinae; explicavit sententias scriptas ab feminis coloris quaerentibus aequitatem et iustitiamque; illuminavit vitas diversarum feminarum Africanae stirpis in natione nostra; effecit ut...